Satanas
To Jorge Santayana
ECCE! Princeps infernorum,
Rex veneficus amorum
Vilium et mortiferorum,
Ecce! regnat Lucifer:
Animis qui dominatur,
Quibus coelum spoliatur;
Qui malignus bona fatur,
Cor corrumpens suaviter.
Fructus profert; inest cinis:
Profert flores plenos spinis:
Vitae eius mors est finis:
Crux est eius requies.
Qualis illic apparebit
Cruciatus, et manebit!
Quantas ista quot habebit
Mors amaritudines!
Iuventutis quam formosa
Floret inter rosas rosa!
Venit autem vitiosa
Species infamiae:
Veniunt crudeles visus,
Voces simulati risus;
Et inutilis fit nisus
Flebilis laetitae.
Quanto vitium splendescit,
Tanto anima nigrescit;
Tanto tandem cor marcescit,
Per peccata dulcia.
Gaudens mundi Princeps mali
Utitur veneno tali,
Voluptate Avernali;
0 mellita vitia!
Gaudet Princeps huius mundi
Videns animam confundi;
Cordis amat moribundi
Aspectare proelium.
Vana tentat, vana quaerens,
Cor anhelum, frustra moerens;
Angit animae inhaerens
Flamma cor miserrimum.
Gaudet Rector tenebrarum
Immolare cor amarum;
Satiare furiarum
Rex sorores avidas.
Vae! non stabit in aeternum
Regnum, ait Rex, infernum:
Sed, dum veniat Supernum,
Dabo vobis victimas.
• Lionel Johnson (1867-1902), text courtesy Laudator Temporis Acti